Latin
DE REBUSPUBLICIS
Georg Horn, Orbis politicus 12-2
Unproofread scanNot analysed yet
Sed Legatus Hispaniae unicum defectum in hoc Thesauro deprehendit, quòd nimirum non habet radices, adeoque eâ re Thesaurum Regis Hispaniae praecellere, quod is radices in Americâ haberet, atque sic inexhaustus nunquam deficeret. VII. Scopus Reipubl. Venetae est servare, non acquirere Atque hoc commune habet cum omnibus Rebusp. hodiernis, quarum scopus est acquiescere in praesenti statu, neque potentiam suam longiùs extendere. Hinc nulla bella gerunt offensiva: sed contra invadentes masculè se atque generosè defendunt, quemadmodum Resp. Veneta bello Turcico hodieque ostendit. VIII. Hostes antiqui fuerunt Genuenses: Recentes Papa, Austriaci &Turcae. §. 1. Inter Rempubl. Genuensem &Veneram acerrima bella fuerunt pro dominio maris &mercaturâ, quippe utraque Urbs illo tempore primatum affectabat; &in mari, &in mercaturâ. Tandem praevaluit fatum Reipubl. Veneta, adeoque Genuenses exuti imperio maris, in posterum conquieverunt, soli mercatura &lucro dediti. Unde hodieque Gennenses, quanquam potentiâ militari longè inferiores, opibus tamen &divitiis K netos vel aequant, vel superant. §. 2. Nostro tempore hostes Reip. Venetae fuerunt tres, Papa, Domus Austriaca, &Turca. IX. Resp.