Latin
PERIODUS SECUNDA
Georg Horn, Orbis politicus 120
Unproofread scanNot analysed yet
Ita paulatim receptis urbibus ac provinciis in Moraviâ, Silesia, Bohemiâ, Saxoniâ, Franconiâ, Thuringiâ, Westphaliâ, tantis incrementis res suas constabili verunt, ut Caesareani desperarent de ulteriori successu. Non minimum tamen periclitatae res Svecorum post obitum Banneris ingenti quorundam perfidiâ scelere concepto. Ei suffectus Torstensonius tribus magnis praeliis, bis ad Lipsiam, semel in Bohemia, prope Thabor, Caesareanos profligavit. Interea R. Daniae paulò infensiorem Svecis se praebebat, quàm ut amicus haberi posset. Eorum depraedari naves, victoriis invidere, denique clandestinum foedus, de iis German. pellendis, cum Caesare percussisse dicebatur. Ergò A. 1644. mense an. Torstensonius nec opinantem oppressit, ac adjuti Belgarum classe Sveci, cùm terra marique victores essent, Danos pacis conditiones amplecti coegerunt. Torstensonio successit Gustabus Wrangel, qui cùm feliciter in Austriam &Basariam irrupisset, ac Caesaresnos passim debilitaret, primò ad inducias, deinde ad pacem rem deduxit, quae Monastern. Osnabrugis, &tandem Noribergae A. 1648. 8. 1650. inita &perfecta fuit. Hic belli finis. OREI