Latin
PARS TERTIA
Georg Horn, Orbis politicus 122-2
Unproofread scanNot analysed yet
ORBIS POLITICI PARS TERTIA, COMPLECTENS MEMORABILIA TOTIUS MUNDI, Ab Orbe Condito ad nostra Tempora. MEMORABILIA HISTORIAE UNIVERSALIS. Memorabilia Historiae Universalis sunt casus &eventus maximè illuseres omnium populorum, ab orbe condito ad nostra tempora. SQUemadmodum Astronomi ex innumerabili illâ stellarum multitudine non nisi maximè conspicuas seligunt: ita in vastissimo Historiae Universalis oceano illustres tantùm casus &memorabiles notandi sunt. 2. Omissis, quae ante diluvium acciderunt; post-diluviana Historia in Veterem &Recenerare distinguitur. Vetus complectitur praecipuè quatuor, ut vocantur, Monarchiarum, atque insuper Scytharum, Indorum &Aethiopum, si quae supersunt, res memorabiles.