# Orbis politicus 122-2

Georg Horn, Orbis politicus, PARS TERTIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/122-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/122-2

ORBIS POLITICI PARS TERTIA, COMPLECTENS MEMORABILIA TOTIUS MUNDI, Ab Orbe Condito ad nostra Tempora. MEMORABILIA HISTORIAE UNIVERSALIS. Memorabilia Historiae Universalis sunt casus & eventus maximè illuseres omnium populorum, ab orbe condito ad nostra tempora. SQUemadmodum Astronomi ex innumerabili illâ stellarum multitudine non nisi maximè conspicuas seligunt: ita in vastissimo Historiae Universalis oceano illustres tantùm casus & memorabiles notandi sunt. 2. Omissis, quae ante diluvium acciderunt; post-diluviana Historia in Veterem & Recenerare distinguitur. Vetus complectitur praecipuè quatuor, ut vocantur, Monarchiarum, atque insuper Scytharum, Indorum & Aethiopum, si quae supersunt, res memorabiles.

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
