# Orbis politicus 123

Georg Horn, Orbis politicus, III. DE REPUBLICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/123
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/123

III. DE REPUBLICA BELGICA. CANON I. Respubl. Belgica constat ex VII. Foederatis Provinciis. §. 1. Quarum Provinciarum nomina & ordo talis est: Geldria, Hollandia, Zeelandia, Vitrajectum, Frisia, Transisulania, Groninga & Omlandia. Hinc 7. sagittae, uno vinculo colligatae, sunt insignia hujus Reipubl. §. 2. Confaederatio haec primò coepit Anno 1579. Ultrajecti, ubi Vnio & perpetuum fardius contra Hispanos certis legibus fuit initum. Quae Vnio Anno 1650. Hagae Comitis à VII. Provinciis renovata, amplificata & confirmata fuit. II. Tyrannis Hispanorum hujus Reip. causa fuit. §. 1.

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
