Latin
HISTORIAE
Georg Horn, Orbis politicus 124-2
Unproofread scanNot analysed yet
HISTORIAE. Brevißima Series. Niversam Historiam in duas quasi parUtes &aetates diluvium dispescit, quarum una res ante illam Orbis inundationem complectitur; altera post gesta, ad nostram usque memoriam, contexit. At res quidem ab Orbe condito ad diluvium, Graecorum an alibus ignotas, solus Moses, divinis monumentis, posteritati consecravit. Nam veteres Aegyptiorum, Indorum &Sinensium gloriae, qui, ut antiquitatis sibi nobilitatem atque decus adstruant, aeternitatem temporum mundo, vel longissimum spatium tribuunt, inter mania transmittuntur. Neque tamen dubium esse deBet cuiquam, quin jam ante fatalem illam humani generis submersionem, urbibus, oppidis, pagis, provinciis, cultissimus fuerit Oriens, &hinc inde in regna atque Imperia divisus, quanquam nihil earum rerum, ex illo communi velut naufragio, ad notitiam nostram enatarit. Nam cùm jam illa aetate omnes penè, &civiles, &mechanicae artes exercerentur, ingemerentque homines agris, illaborarent domibus, insuper in voluptates ac superbiam effusi, quae magnificis operibus hortamenta esse. solent, quis dubitet, quin cultiores orbis provincias, urbium arciumque multitudine, freientarint? Ac si quis animo concipere velit, qualis ante diluvium terrarum facies fuerit, is secum par post exsiccatum iterum orbem, temporis intervallum reputet, &percurso obiter ejus statu, praesentia vetustis contendat. Mille sexcentos quinquaginta sex, à creatione ad diluvium, &totidem ferè constat usque ad Nebucadnezarem, effluxisse annos, cujus aetate universus orbis antiquus, hominum multitudine, &cultior ejus pars, magnis urbibus, repleta fuit.