Latin
III. DE REPUBLICA
Georg Horn, Orbis politicus 126
Unproofread scanNot analysed yet
§. 5. Hujus Tyranniam praecipuus author fuit Cardinalis Grancellaum, Exsecutor Ferdinandus de Tolento, Dux Albxons, qui in Belgium à Philippe II. missus ad tumultus componendos, consilium sanguinis, vulgò Bluirath, instituit. Cujus Praeses quidam erat Varges Hispanus, homo rudis &truculentus, qui barbarum hunc Syllogisinum pronuntiavit: Haeretis fraxerunt templa, boni nihil faxerunt contrà: Ergo debent omnes patibulare. Cùm Belgae praetenderent sua privilegia, eadem barbarie respondit; Nos non curamus vestros privilegios. §. 6. Tandem, Hispanorum Tyrannidem cùm diutiùs perferre non possent, Wilhelmus Princeps Auriacus arma contra Ducem Albanum sumsit, ac Provincias in libertatem vindicare conatus fuit. Ita bellum Belgicum, coepit Anno 1568. &duravit usque ad Annum 1648. adeoque per 80. annos continuatum fuit. §. 7. Prima Hollandis Vrbs Briela Hispanis erepta à Geusis Aquaticis, Duce Comite Marcano, Anno 1570. fuit. Ab hoc tàm tenui principio profectum fuit principium libertatis Belgicae. Mox defecit Vlistinga, deinde Zirixsea, Roterodamum &Middelburgum, atque ab eo tempore nunquam Hispani amissa recuperare potuerunt, sed magis magisque Respublica victoriis crevit. III. Renuntiant Philippo II. omne obsequium. A. C. 1581. d. 27 Julii haec Resp. solemniter Philippo II.