Latin
HISTORIAE
Georg Horn, Orbis politicus 126-3
Unproofread scanNot analysed yet
Quare ad diluvium accedimus, sub quo cuncta terrarum &altissimorum montium, stagnantibus aquis, unà cum paucis animantibus supernatante arcâ ligneâ, horrida toto orbe facies &formidolosa. Nihil, totum coelum circumspectantibus, conspicuum aut supereminens, nisi piceae nubes, immensam undarum vim, inexhaustâ largitate, fundentes. Hinc Sole restituto, foeda passim illuvies, &noxia tabo humus, strataque inter aedificiorum ruinas submersorum cadavera, tùm terrebant solitudo &tacentes loci. Noachus, cum arcam, montibus Armeniae Gordyaeis, qui omnium in illo tractu altissimi eriguntur, impactus, aliquandiu immobilis haesit, cùm, nondum penitus evanescente diluvii metu, plana &jacentia formidarentur. Donec divinis promissis, moderandas imposterum exundationes, iridis sacramento audentiores facti, monte, demigrarent, &in circumfluos aninibus Syriae campos descenderent. Structam tùm à Noacho, ad Libanum montem, urbem Tsemanina, Judaeorum &Arabum Magistri, ambiguâ fide, tradunt. Id certiùs, multas, quae ante diluvium fuerant, urbes, à Noachi posteris eruderatas potiùs atque instauratas, quàm denuò conditas, quas inter Joppe, à P.