Latin
III. DE REPUBLICA
Georg Horn, Orbis politicus 128
Unproofread scanNot analysed yet
suâ socordia tot domi difficultatibus fuit implicatus, ut nulIam exterorum curam habere posset. §. 3. Igitur Anno 1585. ad Elisabetham, Reginam Angliae, easdem preces cum dominio suo obtulerunt: Ubi major spes, quia eadem tùm Belgarum &Anglorum religio. Sed &Angli abnuerunt, adeoque sponsa tam dives &splendida, quod mirari licet, procum eâ tempestate reperire non potuit, quippe erat in fatis, ut virgo intacta maneret, ac suam libertatem propriis viribus tutaretur. Nihilominùs Elisabetha Roberium Dudletum, Comitem Lecestria, cum exercitu misit, qui Provincias contra Hispanos defenderet. Sed &hujus imperium breve atque infelix fuit; quippe Lecestrius captatâ gratiâ plebis, imperium ipse affectabat, &consilia iniverat urbium potissimarum occupandarum. V. Belgae Confoederati suam Remp. ipsi gubernant &defendunt. §. 1. Cùm hactenus deprehendissent externos Dominos atque auxilia tàm infeliciter successisse, statuerunt imposterum ipsi Remp. suam gubernare, &quantum possent, defendere, ac in eum finem Batavi Mauritium, Frisii Wilhelmum, Comites Nassoviae, Gubernatores &Capitaneos Generalos creaverunt, quorum concordiâ ac victricibus armis circa annum 1594. VII. Provinciae ab Hispanis vindicatae, &in unum Reipubl. corpus redactae fuerunt, §. 1.