# Orbis politicus 129

Georg Horn, Orbis politicus, III. DE REPUBLICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/129
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/129

Tribus pertodis & quasi gradibus fortuna hujus Reipubl. fuit circumacta. (1) ab anno 1581. ad annum 1609. quo spatio innumeris difficultatibus conflictata, tandem terra marique emersit, ac Hispanos ad pacis consilia compulit, quae cùm propter multas difficultates tunc temporis non posset concludi, induciae duodecennales pactae fuerunt. (2) ab anno 1609. & induciis duodecennalibus ad annum 1621. & earum exitum, quod sparium partim bellis externis, Iuliacensi, Brunsoicensi & Palatino fuit transactum, partim discordiis domesticis in Religione & Republ. exortis. (3) ab anno 1621. ad annum 1648. ad finem belli Hispanici. VI. Libertatem Conscientiae indulgent. Idque secundum leges Vnionis Ultrajectinae.

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
