Latin
DE IMPERIIS
Georg Horn, Orbis politicus 13
Unproofread scanNot analysed yet
Nec minor Sclavorum, qui oram maris Balthici usque in Prussiam incolebant, fuit ferocia, qui multoties à Christiana fide defecerunt, donec tandem in potestatem Principum Megapolitanorum Pomeraniae, Brandenburgi, Lusatia, Misniae &ordinis Teutonici per Prußiam ac Liooniam concederent, à gravi servitute pressi, ne in hanc quidem diem exuerunt antiquos mores, linguam ac ferociam, quin quotidiè Germanis imprecantur extrema quaeque, ac moribundis insusurrant haec verba: Abi in alterum mundum, &ibi Germanis dominare, sicut tibi dominati fuerunt in hoc mundo. Ac propter tantam hujus gentis pertinaciam, cum servitus per totam Germaniam publico decreto abolita fuisset, soli Sclavi hodieque sub servitutis gravi jego passim continentur, quia libertas ipsi periculosa; Unde lingua Germanica Sclas apellamus Mancipia. §. 4. Normann &Hungaros &Sclavos superarunt in devasindâ Germaniâ, ita quidem, ut contra illopublicae preces in omnibus templis indictauerint, ad sonum campanae meridianae, cùm hac formulâ, à furore Normannorum libervos Domine. §. 5. His Hostiberepressis Germaniam afflixerunt Itali. Dis PAPA Rom. qui Imperatores Germaniae pro Vasallis habebat, &ipsos tum creandi, tum deponendi potestatem sibi arrogabat.