Latin
III. DE REPUBLICA
Georg Horn, Orbis politicus 130
Unproofread scanNot analysed yet
Religio reformata publicè stabilita est, Anabaptistae, sive Mennonitae, &alii, publica templa vel congregationes habent. Solis Pontificiis &Socinianis propter rationem Status publico religionis exercitio est interdictum. VII. Munimenta hujus Reipubl. sunt Maria; Flumina, Urbes, &Propugnacula. §. 1. Respubl. haec ex aquis nata, in aquas subsistit. Unde proverbio dicitur: Tutandis. Belgis natum esse mare &flumina. Quippe praecipuum robur: harum regionum consistit in aqua, &Domino maris, secundum Ordinum Symbolum: Imperator maris est terrae Dominus. Flumina sunt Mosa, Rhonus, Isala, &tota regio innumeris aquae ductibus ita dissecta, ut hosti facilè inacessa reddi possit, Accedit extremum praesidium, quod perfossis aggeribus &laxatis catarractis totam regionem stagnare, &cuncta campestria diluvio submergere possint. VIII. Supremum consilium constituunt Ordines Generales. §. 1. Regimen harum Provinciarum dupliciter consideratur, vel Collect. So, vel Distributi baurice. Collective quatenus VII. Provinciae perpetuo faedere conjunguntur. Ita Supremum Regimen est penes illos, qui vocantur Ordines seu Siatus Generales. §. 2. Initio hujus Reip.