# Orbis politicus 131-2

Georg Horn, Orbis politicus, HISTORIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/131-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/131-2

Mihi verò Herodotus, princeps procul dubio inter profanae Historiae scriptores, ipsos omnium errorum fontes aperuisse videtur, qui à Nino ad Sardanapalum, non nisi quingentis & viginti annis, regnatum tradit, cùm vulgò mille trecentos annos imperium illud stetisse velint. Initia igitur Nini, id est primi Assyriorum Monarchae, longè, quàm putant, recentiora sunt, nec illa tam adulta potentia, ut cunctis imperio, ab Indis ad Hellespontum, complecteretur nationes, sed angustius ferè antiquissimi illi Assyriorum & Babyloniorum Principes, regnabant. Quod rectissimè Vir magni Judicii, Dionysius Halicarnasseus, observavit, per vetustum illud Assyriorum Imperium, & quod ad fabulosa usque tempora recoocetur, exiguam quandam Asiae portionem obtinuisse. Donec, quod initiò debile ac inglorium erat, lento gradu, ad celebritatem nominis, & potentiam, emergeret. Neque Semiramidis res majorem fidem merentur. Nam testatur apud Strabonem & Arrianum Megasthenes, ante Indicam expeditionem illam viraginem excessisse. Falsum igitur universum illud, cum Staurobate. Indorum igiti ogl R 7 rum Rege, bellum, quod tanto errore exaggerat Diodorus, & in quo describendo immane quantum ampullatur.

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
