# Orbis politicus 136-2

Georg Horn, Orbis politicus, HISTORIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/136-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/136-2

Hunc excepit ultimus Assyriorum Imperator, Chiniladanus, Alexandro Polyhistori Saracus, à Cyaxare, Medorum Rege, & Nabopalassare Babylonio defectore, expugnatus. Et tùm demum maxima urbium Ninive, sive Ninus, solo aequata, ac Nabopalassar Chaldaeorum & Babylonis regnum sufcepit: cujus filius & heres incomparabilis, & fine ullo tùm exemplo, Dux Princepsque Nebucadnezar, Rex Regum fuit, in quo Babylonicam Monarchiam coepisse, divina oracula docent. Hoc enim aureum illud rerum humanarum caput, cui Deus omnia regna dedit. Hujus opus sunt Babylonis moenia, unde in caetera imperium. Hic, praeter innumeras alias nationes, ipsam Aegyptum domuit, ac Chamum Semo servire coegit; quanquam id Aegyptiorum apud Herodotum sacerdotes, ut observatè curioseque Scaliger animadvertit, summo studio velut sibi probrosum dissimulent. Post Nebucadnezarem, illi sacris pariter & profanis scriptoribus notissimi, Evilmerodaci dach, Neriglissorus, Laborosoarchodus, Nabonidus, Danieli Belsazar, cujus necem urbis. que captivitatem, cùm nox eadem junxisset, Cyrus Persa, Babylonicum regnum, Dario Medo sive Cyaxari, Astyagis filio, tradidit, eoque brevi defuncto, Monarchiam Asiae, ad se Persasque, transtulit.

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
