# Orbis politicus 137-2

Georg Horn, Orbis politicus, HISTORIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/137-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/137-2

Haec paulò prolixiùs prodendi arguendique causa fuit, ut falsae auditiones depellerentur, atque certam rerum, ab orbe condito, ad Persarum initia, remotis omnibus fabulis & confusis traditionibus, seriem haberemus. Sicut enim multùm, ad iter cum facilitate prosequendum, facit, si omnes ex viâ salebrae tollantur: ita nihil hoc Historicum stadium decurrentibus magis noxium, quàm ignorantiâ veri fabulosa conquirere, & fictis vel incertis animos discentium oblectare. Igitur à Persarum & Cyri temporibus, profana Historia certior incepit. Mox enim, ubi Sacrae Literae narrandi finem faciunt, Herodotus, omnium Graeciae scriptorum, quorum ad nos monumenta pervenerunt; antiquissimus, rerum gestarum initium, ordinem, finem, curatiùs disserit, à quo etiam tempore impensiorem veri rationem caeteri habuerunt. Neque verò absque singulari divinâ providentiâ, hoc ita contigisse censendum est, quod, dum omnes ferè aliarum gentium antiquitates longa aetas obliteravit, sola Mosis & Prophetarum volumina, inter tot vastitates ac incendia, nulla nec vetustas obruere, nec delere oblivio, nec mutilare incuria, nec corrumpere fraus vel neglectus potuit.

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
