# Orbis politicus 138-2

Georg Horn, Orbis politicus, HISTORIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/138-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/138-2

Quare, ne quidem sarctimoniam eorum fabulis gentilium intexi, & quasi contagione ludicrum in morem infici Deus voluit; quemadmodum referunt Theopompum, cùm quaedam ex S. Scripturis Historiae suae inferret, diebus triginta mente fuisse turbatum, & Theodectem Tragicum, idem molientem, visu orbatum, utrumque autem liberatum, cùm à proposito destitissent. Post Herodotum quaesitioris Historiae clarissimi Scriptores, Thucydides, Xenophon, Diodorus, Arrianus, & alii, longo ordine, Graeci pariter & Latini res persequuntur. Non enim alia exstant rerum antiquarum monumenta, quàm quae vel Hebraeorum, vel Graecorum, vel Latinorum literis ac linguâ conscripta sunt. Perierunt Phoenicia Sanchuntathonis, Chaldaica Berosi, nihil Karthaginensium Poenorum superest. Si quae exstant Aegyptia, in pyramidum ac obeliscorum rudere, ea interpretis opem adhuc exspectant, Scandinaviae Runica & Helsingica, quae gentes, ut & aliae, casus suos in saxis exprimebant, nisi quae nuper Olaus Wormius publicavit, non nisi in Daniae, Svediae & Norvvegiae rupibus, longâ senectute, & imbribus ac injuriâ temporum exesa & confracta, & nulli intellecta, reperiuntur. Sicut igitur ab Assure ad Elamum, sive Persas, sic ab his, convulsa Cyri domo, ad Javanem, id est Graecos & Romanos, summa potestas translata fuit. Javan Graecorum conditor: inter ejus filios Kittim, à quo Macedones & Itali. Duplex enim antiquitus Graecia, major & minor fuit: illa Italiam, haec Helladem & Peloponnesum, complexa. Quae etiam nationes ordine imperarunt.

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
