Latin
III. DE REPUBLICA
Georg Horn, Orbis politicus 139
Unproofread scanNot analysed yet
successore. Unde Ordines VILProvinciarum solemne Consilium Hagae celebrarunt, ac in casu illo, quid pro salute Reipubl. consultum foret, deliberarunt. Tria summa capita in deliberationem venerunt. Vnio Provinciarum, Reiigi, &Militia. Quod Vnionem spectat, repetita, confirmata &aucta fuit Vni. Ultrajectina, ac VII. Provinciae denuò solemni foedere in perpetuum sese obstrinxerunt. Religio, quae publicè doceatur; &Synodo Dordracena elucidata fuit, etiam stabilita est. Praecipua. de Militiâ fuit disceptatio, &in eam rem communi Provinciarum consensu leges atque decreta fuerunt condita. XVI. Resp. Belgica ad Perennitatem est instituta. Contra Judicium Cardinalis Benti coglii, qui Rempubl. hanc non diu consistere posse statuit. Sed ejus rationes sunt infirmae ac nullius momenti. Quin imò haec Respubl. tàm praeclaro temperamento, secundum genium horum populorum est instituta, ut nunquam ab externo hoste humanitùs destrui possit. Unicum malum, omnibus Rebuspubl. &Imperiis commune, est discordia interna. Sed quia hunc morbum, ejusque consequens, mortem, non ignorant Belgae: hinc sufficientibus remediis sese illi opponunt, &propterea sanctissimo hoc Symbolo utuntur: Concordia res parvae crescunt: discordia maximae dilabuntur. Eendracht macht Macht. Huc etiam spectat Leo VII. sagittas uno vinculo colligatas repraesentans, quae quandiu manent unitae, nulla humana vis hujus Reip. fundamenta quassare potest.