Latin
HISTORIAE
Georg Horn, Orbis politicus 139-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quippe Alexander Macedo, cujus intra triumphalem longè lateque juventutem tot victoriae fuerunt, quot praelia, qui vix adolescens rebus admotus, se atque annos ipse antecessit, post debellatum triplici praelio Darium, ab Adriatico mari ad Gangem &Oceanum Indicum, à Scythiâ usque in Aethiopiam, spatio terrarum, &multitudine gentium, ingens, &cui hactenus par nullum, Imperium, infatigabili celeritate condidit. Ita dilatavit Deus Japhetum, ut habitaret in tentoriis Semi, factusque est Chanaan servus illorum, Ei inani Principatus famâ, post Philippum Arridaeum fratrem, es im puberes liberi, Alexander Aegus, Hercules &Cleopatra, vulgò scriptoribus praetermissi, successerunt. Quibus exstinctis, vasta Imperii Macedonici moles, quasi fulgur coruscans, in varias partes Asiam, Aegyptum, Syriam, Thraciam, &Macedoniam dissiliit. Mox inter illos tumultus, &concertationes, minora etiam emerserunt regna, Bithyniae, Cappadociae, Ponri, Pergami, Indiae, Bactrianae, &quod omnitum postea amplissimum potentissimumque fuit, Parthorum.