Latin
CATALOGUS
Georg Horn, Orbis politicus 141
Unproofread scanNot analysed yet
Bullam, inter quos diligentissimus &accuratissimus tensetur Limnauis. De Turcarum Imperio pauca fide digna exstant. Optimus tamen censetur Lazari Saranzii Ottomanus, Turcia Leunclatii, &recentissimae Relationes Venetorum. Nullus enim populus accuratiùs novit mores &Imperium Ottomannicum, quàm Resp. Veneta. De Imperio Moscovitico etiam vix quicquam certi nobis constat, nisi quae exstant apud Sigismundum Baronem ab Herbersten Petrum Petrejum in Chron. Moscoviae, &denique in Itinerario Moscovitico Olearis. Inter Scriptores Rerum Hispanicarum accuratissimus est Johannes Mariana, cum quo conjungendae sunt Relationes Antonii Perezii, Historiam Politicam Galliae scripserunt Petrus Matthaeus, acta Cardinalis Richeliceu &Mazarini. Inter Historicos Thuanus, Gramondus, &recentissimi linguâ Gallicâ scripti. De Britanniâ agunt Buchananus in Historiâ Scotiae, Chronicon Angliae Backeri, &Historia Parlamenti Angliae. De Regnis Septentrionalibus legendum est Chronicon Norvegi Stutlesonii. Historia Danica Pontani &Johannis Meursii, Historia Svecica Loccenti. De Polonorum Rebus tractat Paulus Plasecius, Pastorius, Cromerus, Michobius. De Republ. Veneta Petrus Bembus, Paulus Paruta, Contarenus.