# Orbis politicus 142-2

Georg Horn, Orbis politicus, HISTORIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/142-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/142-2

autem omnes Slavorum nationes Russi, Obotritae, Wiltzi, Sorabi, Zechi, Lechi, Crobatę, Veneti, Moravi, Bosni, Rascii, Servii, Tzirkassi, Bulgari. Ab his totâ mole ingruentibus, cùm iam Imperii fata urgerent, exstincto Romano nomine, nova per universum orbem regna & dominationes originem traxerunt. Gothorum, primae in Scythiâ ad Tanam, & in Tauricâ Chersoneso, quae antiqua Gothia, sedes: deinde in Thraciam & Pannoniam migrarunt: hinc diviso agmine pars Galliam, Hispaniam & Mauritaniam, quae Vestgothia; alii sub Theodorico magnae claritudinis Principe Odoacri Heruli debellatore, Italiam, quae Ostgothia, raptârunt: donec illi quidem à Saracenis ex Africâ transvectis; hi à Narsete Juliani Duce, exscinderentur; quibus mox Longobardi, Pannonia sub Alboino Rege e vocati, successerunt, ac Cisalpinam Galliam nomine pariter atque imperio complexi sunt. Vandali primò in Hispaniâ Boeticâ, quae Vandaluzia dicta: deinde relictis commilitonibus suis, Svevis quidem in Gallaetiâ, Alanis in Lusitaniâ, Africâ potiti Karthagine regnarunt, usque dum Bellisarius, Gilimere Rege triumphato, superbiam, & Italiae totique occidenti formidolosam barbariem domaret. Burgundiones in Galliâ Lugdunensi & Narbonensi ad Rhodanum, Arelati, Augustoduni, Cabilloni & tandem Divione, regiam sedem collocarunt, Francorum postea facti accessio & pars. Qui omnium Germanotum magnitudinem, totâ in nomen ditionemque pertractâ Galliâ, supergressi, principem in orbe Christiano locum, per Merovingos, Karolingos & Caperingos, ad nostra propagati tempora, hodiè obtinent.

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
