Latin
HISTORIAE
Georg Horn, Orbis politicus 152-3
Unproofread scanNot analysed yet
aeternam sui memoriam reliquerunt, Heroibus, jucundissimè versemur. Ita &in prosperis modestia, &in adversis constantiae, quibus animum affirmemus, documenta suppetent: ac quamvis hic ad Oceanum sepositi, non remotissimum Orientem, non quidquid in altero orbe &extra anni solisque vias geritur, ignorabimus. Tot Rerump. regnorum, &illustrium cirorum casus nos humanae fragilitatis &vicissitudinum admonebunt, ac quàm brevibus momentis summa verti possint: ne quae nostris accidunt temporibus, quanquam atrocia &immanitate horrida, nova planè &inusitata videantur. Turbidae omnium penè gentium res, coelo terraque prodigia; omnis Versus ad bellum orbis, paßim albentia per praeliares campos exercituum ossa, fumant ertamnum &aestuans incendio classium Oceanus, magnarumque urbium disjecta vel aggerata cadavera: alicubi fames &pestilentia in humanum genus; gravia haec sunt, &perpessu aspera, &omnibus seculis communia, quorum non aliunde rectiùs, quàm ab Histonis levamentum peti potest. Ex C. Tacito de Christianis, &statu Romae sub Nerone. IN Judaeorum antiquitatibus summam V, Historiarum industriam ostendit. Quippe