# Orbis politicus 152-3

Georg Horn, Orbis politicus, HISTORIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/152-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/152-3

aeternam sui memoriam reliquerunt, Heroibus, jucundissimè versemur. Ita & in prosperis modestia, & in adversis constantiae, quibus animum affirmemus, documenta suppetent: ac quamvis hic ad Oceanum sepositi, non remotissimum Orientem, non quidquid in altero orbe & extra anni solisque vias geritur, ignorabimus. Tot Rerump. regnorum, & illustrium cirorum casus nos humanae fragilitatis & vicissitudinum admonebunt, ac quàm brevibus momentis summa verti possint: ne quae nostris accidunt temporibus, quanquam atrocia & immanitate horrida, nova planè & inusitata videantur. Turbidae omnium penè gentium res, coelo terraque prodigia; omnis Versus ad bellum orbis, paßim albentia per praeliares campos exercituum ossa, fumant ertamnum & aestuans incendio classium Oceanus, magnarumque urbium disjecta vel aggerata cadavera: alicubi fames & pestilentia in humanum genus; gravia haec sunt, & perpessu aspera, & omnibus seculis communia, quorum non aliunde rectiùs, quàm ab Histonis levamentum peti potest. Ex C. Tacito de Christianis, & statu Romae sub Nerone. IN Judaeorum antiquitatibus summam V, Historiarum industriam ostendit. Quippe

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
