Latin
154
Georg Horn, Orbis politicus 154-2
Unproofread scanNot analysed yet
imperante, per Procuratorem P. Pilatum supplicio affectum. Sectatores ejus haud perindè in crimine incendii, quàm odio humani generis convictos esse. Haec est prima ex decem, quibus Christiani afflicti, persecutionibus, ab authore nostro tam significantibus descripta verbis, ut ipsi postea Christiani illis usi fuerint, quod vel ex Tertulliano, Salpicio Severo, aliisque apparet. Longè illi uberiorem materiam Resp. praebuit. Itaque non amplissimas tantùm Romani orbis res, quicquid pace, bello, domi, soris, gestum; sed &Germanica, Scythici, Parthica, Garamantica, cum curâ &ingenio conscribit. Hic igitur thesaurus ille Prudentiae Civilis latet. Ex hoc fonte summi Rerumpubl.