Latin
ARCHIEPISCOPATUS
Georg Horn, Orbis politicus 155
Unproofread scanNot analysed yet
Academia Colonensis fundata, &à Papâ Urbano privilegiis donata. 4. Theodoricus Comes Meursae obtinuit Keisersdam A. 1424. Susatenses ab ArchiEpiscopatu se exemerunt. III. Carolus Burgundus Novesium obsedit. A. 1474. Causa fuit schisma inter Rupertum Palatinum &Hermannum Hassum. Carolus Burgundus pro Ruperto obsedit Novesium, sed frustra. IV. Gebhardus Truchses ab Ernesto Bavaro pellitur Causa fuit quòd Gebhardus Religionem protestantem suscepisset; unde A. 1582. bellum Coloniense exortum, de quo Thuan. lib. 76. V. Praetendunt jus in Coloniam Agrippinam &Susatum. 1. A. 1074. magnae inter Archi-Episcopum &Urbem controversiae fuerunt. Episcopus urbe potitus, cives fidelitatem jurare coegit, sed paulò post civitas iterum se in libertatem asseruit. A. 1260. Episcopus denuò conatus fuit urbem sibi subjicere; quô tempore Consul Herman Grim à duobus Canonicis Leoni objectus, feram interfecit. Tandem convenit inter Episcopum Sifridum &Civitatem, ut pro clavibus urbis in aperto campo pugnaretur. Colonienses claves urbis bigis imposuerunt, &apud pagum Womigen victoriam obtinuerunt. Ita Episcopi omni jure &praetensione in urbem exciderunt. 2. Susatum A. 1441. defecit ab Archi-Episcopatu Coloniensi ad Adolphum, Comitem Marcae. vid. Munster. lib. 3. Cosmogr.