Latin
158
Georg Horn, Orbis politicus 158
Unproofread scanNot analysed yet
ZeZonae sunt quinque, duae Frigidae, quarum singulae graduum 23. ubi Periscii, duae temperatae, singulae grad. 43. ubi Heteroscii, &una Torrida, graduum 47. ubi Amphiscii. Climata vocantur spatia terrae, duobus parallelis inclusa. Periaeci habent eundem parallelum, &oppositos meridianos. Antoeci habent eundem meridianum, &oppositos parallelos. Antipodes habent oppositos meridianos ¶llelos. Gradus sunt trecentesima sexagesima pars circuli. Singuli dividuntur in sexaginta scrupulos, &quindecim milliaria Germanica conficiunt. Suntque alii Longitudinis, alii latitudinis. Longitudinis numerantur in Aequatore, &ostendunt distantiam locorum à primo meridiano versus orientem vel occidentem. Latitudinis numerantur in Meridiano, &ostendunt distantiam locorum ab aequatore versus polos, quae vocatur elecatio poli. Curdines sunt Oriens, Occidens, Meridies, Septentrio: quibus respondent quatuor Venti; Eurus, Zephyrus, Boreas, Notus, Latinis, Subsolanus, Fasonius, Aquilo, Auster Mensura locorum apud Graecos fuerunt stadia 125. passuum, apud Persas Parasanga 30. stadiorum, apud Romanos lapides 1000. suum, apud recentiores milliaria: quorum minima sunt Anglica 1250. inde Scotica 1500. Gallica 2500. Hispanica 3400. Germanica 4000. Soedica &Helvetica 5000. Hungarica 6000. passuum. Globus terrestris complectitur Terras &Aquas. Terra est Continens &Insula. Continens est, quae mari non cingitur. Estque peninsula, quae majori sui parte