# Orbis politicus 158

Georg Horn, Orbis politicus, 158. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/158
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/158

ZeZonae sunt quinque, duae Frigidae, quarum singulae graduum 23. ubi Periscii, duae temperatae, singulae grad. 43. ubi Heteroscii, & una Torrida, graduum 47. ubi Amphiscii. Climata vocantur spatia terrae, duobus parallelis inclusa. Periaeci habent eundem parallelum, & oppositos meridianos. Antoeci habent eundem meridianum, & oppositos parallelos. Antipodes habent oppositos meridianos & parallelos. Gradus sunt trecentesima sexagesima pars circuli. Singuli dividuntur in sexaginta scrupulos, & quindecim milliaria Germanica conficiunt. Suntque alii Longitudinis, alii latitudinis. Longitudinis numerantur in Aequatore, & ostendunt distantiam locorum à primo meridiano versus orientem vel occidentem. Latitudinis numerantur in Meridiano, & ostendunt distantiam locorum ab aequatore versus polos, quae vocatur elecatio poli. Curdines sunt Oriens, Occidens, Meridies, Septentrio: quibus respondent quatuor Venti; Eurus, Zephyrus, Boreas, Notus, Latinis, Subsolanus, Fasonius, Aquilo, Auster Mensura locorum apud Graecos fuerunt stadia 125. passuum, apud Persas Parasanga 30. stadiorum, apud Romanos lapides 1000. suum, apud recentiores milliaria: quorum minima sunt Anglica 1250. inde Scotica 1500. Gallica 2500. Hispanica 3400. Germanica 4000. Soedica & Helvetica 5000. Hungarica 6000. passuum. Globus terrestris complectitur Terras & Aquas. Terra est Continens & Insula. Continens est, quae mari non cingitur. Estque peninsula, quae majori sui parte

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
