Latin
DE IMPERIIS
Georg Horn, Orbis politicus 16
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc quidem videtur esse contra omnes regulas Politicas, sed nititur profundâ &solidâ ratione, quam aliquando legato cuidam exposuit Caimachan, hoc est intimus Consiliarius Imperatoris Turcici his verbis: Germania est densa &vasta sylva, per quam non possumus perrumpere, donec ipsi Germani inter se discordes, sylvam illam passim exscindant. &nobis viam aperiant. Turca propterea formidabilis est Germaniae; quia exercitum habet ex omnibus nationibus compositum, qui &calores &frigora &famem, ac sitim, ac omnia denique climata perferre possunt: praecipuè quia Turcae in exercitu sobris &temperantes ac disciplinae militaris sunt observantissimi: contra vero miles Germanus luxui &intemperantiae assuetus, postquam venit in Hungariam, mox aëris &cibi potusque intemperantia pestilentiam contrahit, ac morbo potius quam ab hoste exstinguitur. Unde Hunguria Germanorum coemiterium appellatur. XII. Licet Principibus Germaniae inter se &cum caeteris pro justà defensione religionis &libertatis foedera inire. De hoc acerrimè disputatum fuit superiori &nostro saeculo propter foedus Smalcaldicum &Vnionem, ac nunc etiam propter foedus Principum quorundam pro defensione pacis. Politici inter se sunt discordes, &acerrimè calamo inter se justitiam vel injuutar stitiam hujus foederis disputant. Praecipua difficultas in eo consistit; quod talia foedera contra Caesarem videntur iniri, &pugnare cum juramento fidelitatis; Contra hanc difficultatem hoc repertum fuit remedium, ut in talibus foederibus Caesar &Imperium semper eximerentur. Alii superiori saeculo longè subtiliorem repererunt distinctionem, inter Caesarem, qua Caesarem &qua non Caesarem.