# Orbis politicus 16-5

Georg Horn, Orbis politicus, MEMORABILIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/16-5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/16-5

Xerxes, tot jam damnis acceptis, cùm Athenas incendisset, trepidâ fugâ se ex Graeciâ in Asiam recepit, relicto cum trecentis millibus, qui bellum persequeretur, Mardonio. Sed & is cruento ad Plataeas praelio superatus, & cum toto penè exercitu deletus, universam Graeciam opibus & divitiis implevit. Eadem die, quâ praelium ad Plataeas commissum, Graeci in Asia quoque navalem victoriam ad montem Mycalem de Persis reportârunt, in quo quadraginta ipsorum millia ceciderunt. In eo praesio res miranda accidit, quòd, cùm Persae matutino tempore ad Platas victi fuissent, meridianis horis, per tot terras mariaque id in Asiâ, incertum quo authore, intellectum fuerit. Ita ingens ille Xerxis apparatus evanuit. Xerxes verò ipse reversus in Persiam, incestu & particidiis sese polluit, ac universam regiam horrendis caedibus & flagitiis implevit. Ita omnibus exosus, conspiratione Artabani, Patrui sui, obtruncatus, anno regni vigesimo periit. A. M. 3531.

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
