# Orbis politicus 16

Georg Horn, Orbis politicus, DE IMPERIIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/16

Hoc quidem videtur esse contra omnes regulas Politicas, sed nititur profundâ & solidâ ratione, quam aliquando legato cuidam exposuit Caimachan, hoc est intimus Consiliarius Imperatoris Turcici his verbis: Germania est densa & vasta sylva, per quam non possumus perrumpere, donec ipsi Germani inter se discordes, sylvam illam passim exscindant. & nobis viam aperiant. Turca propterea formidabilis est Germaniae; quia exercitum habet ex omnibus nationibus compositum, qui & calores & frigora & famem, ac sitim, ac omnia denique climata perferre possunt: praecipuè quia Turcae in exercitu sobris & temperantes ac disciplinae militaris sunt observantissimi: contra vero miles Germanus luxui & intemperantiae assuetus, postquam venit in Hungariam, mox aëris & cibi potusque intemperantia pestilentiam contrahit, ac morbo potius quam ab hoste exstinguitur. Unde Hunguria Germanorum coemiterium appellatur. XII. Licet Principibus Germaniae inter se & cum caeteris pro justà defensione religionis & libertatis foedera inire. De hoc acerrimè disputatum fuit superiori & nostro saeculo propter foedus Smalcaldicum & Vnionem, ac nunc etiam propter foedus Principum quorundam pro defensione pacis. Politici inter se sunt discordes, & acerrimè calamo inter se justitiam vel injuutar stitiam hujus foederis disputant. Praecipua difficultas in eo consistit; quod talia foedera contra Caesarem videntur iniri, & pugnare cum juramento fidelitatis; Contra hanc difficultatem hoc repertum fuit remedium, ut in talibus foederibus Caesar & Imperium semper eximerentur. Alii superiori saeculo longè subtiliorem repererunt distinctionem, inter Caesarem, qua Caesarem & qua non Caesarem.

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
