Latin
MEMORABILIA
Georg Horn, Orbis politicus 18-3
Unproofread scanNot analysed yet
Quippe cultellum altero latere veneno infecerat, &dissectâ in convivio aviculâ rhyntace, eam partem Statyrae exhibuit, quae veneno attacta erat. Pellicem habuit Artaxerxes Asspasiam, omnium virtutum exemplar ac speculum, sed quae magnis malis postea occasionem praebuit. Quippe Darius filius ipsam in uxorem postulavit, &paulò post, quòd ea sibi negata fuisset, in patris vitam conspiravit. Accusato à patre, &condemnato ad mortem in Principum consilio, caput novaculâ abscissum fuit. Ita Artaverxes senectutem suam, multis calamitatibus domesticis afflictam, cùm ad nonagesimum annum pervenisset, morte tandem terminavit. A. M. 3644. Artaxerxes Ochus Rex fae; atrociter in cognatos saeviit, patruum, cum centum amplius filiis ac nepotibus, veluti scopum quendam, jaculis confixit. Aegyptios rebelles in ordinem redegit; Sidonios obsessos ad tantam desperationem adegit, ut sese cum omnibus opibus suis quadragies amplius mille concremarint.