Latin
LIBUS DANIAE, SVECIAE
Georg Horn, Orbis politicus 181
Unproofread scanNot analysed yet
§. 1. Obscura hactenus &Septentrioni fecrè inclusa Svecorum potentia &gloria primùm erumpit, atque toti orbi innotuit, belloGermanico, quod Gustavus Adolphus Anno1629. gerere coepit, incredibili cum successu, quod tandem Anno 1648. pace Monasteriensi finitum fuit. §. 2. Hoc bello &pace Sveci obtinuerunt praeter ingentes thesauros ac inaestimabilem praedam, amplissimas ad mare Balthitum Provincias, Ducatum Bremensem, salvâ urbis libertare, &Verdensem: omnem Pomeraniam citeriorem, unà cum Episcopatus Cammense, ac Dominatum Vismariae in Ducatu Megapolitano. §. 3. Bello postremo Danico Sveciae accesserunt 1. in Norvvegiâ semptia &Bahus. 2. in Daniâ Hallandia, Sconia, &Bleckingia, atque aliae in mari Balthico Insulae.