# Orbis politicus 181

Georg Horn, Orbis politicus, LIBUS DANIAE, SVECIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/181
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/181

§. 1. Obscura hactenus & Septentrioni fecrè inclusa Svecorum potentia & gloria primùm erumpit, atque toti orbi innotuit, belloGermanico, quod Gustavus Adolphus Anno1629. gerere coepit, incredibili cum successu, quod tandem Anno 1648. pace Monasteriensi finitum fuit. §. 2. Hoc bello & pace Sveci obtinuerunt praeter ingentes thesauros ac inaestimabilem praedam, amplissimas ad mare Balthitum Provincias, Ducatum Bremensem, salvâ urbis libertare, & Verdensem: omnem Pomeraniam citeriorem, unà cum Episcopatus Cammense, ac Dominatum Vismariae in Ducatu Megapolitano. §. 3. Bello postremo Danico Sveciae accesserunt 1. in Norvvegiâ semptia & Bahus. 2. in Daniâ Hallandia, Sconia, & Bleckingia, atque aliae in mari Balthico Insulae.

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
