# Orbis politicus 185

Georg Horn, Orbis politicus, V. DE REGNO POLONIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/185
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/185

Sed hae controversiae tot bellis decisae brevi evanescent, exstinctâ lineâ Sigismundicâ. §. 2. De Moscorum cum Polonis dissidio, ejusque causis, suprà dictum in Russiâ. §. 3. Tartari Precopenses Voliniam & Podoliam infestant. Deliberatum aliquando in Comitiis Poloniae de Pestilentiâ illâ Tartarica: vel venitùs exscindenda, vel saltem refrca nanda promtissimum remedium videbatur, siquidem Insulae fluvii Borysthenis, praesidiis communirentur, quem transire Tartari in Poloniam excurrentes debent, sed res effectu caruit. Ita hodieque Tartari annuis excursionibus Poloniam depraedantur, vel ut amici, vel tit hostes: ipsis enim perinde est, quo titulo Poloniam invadant, cùm semper praedâ, inprimis verò hominum agminibus graves, in Tauricam suam revertantur. Tartari igitur non student occupare, sed tantùm depraedari & vastare Poloniam. §. 4. Maximus autem procul dubio hostis Poloniae est Turca, praesertim postquam Waslachiam, Muldaviam ac Transsylvantam cecupavit claustra Regni Poloniae, ac quia Tartaros sibi obnoxios habet. Sed de hoc hoste nil adhuc certi statui potest, quia consilia tantùm & metus hactenus cognita.

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
