# Orbis politicus 19-2

Georg Horn, Orbis politicus, HILDESHEIM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/19-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/19-2

HILDESHEIM. I. Hildesheimensis in Ducatu Brunsdoscensi sedes habet. Onditus à Carolo Magno. Complectitur Comitatus Winenbergensem, Homburgensem, Paynensem, Dasselensem, Hunsruck, Bochheim, Woldenburg. Diuturnae rixae inter hos Episcopos & Duces Brunsvvicenses fuerunt, compositae demum nuperâ pace Monasteriensi. 2. Anno 1364. Logica victa fuit à Rhetoricà, id est Albertus Episcopus Halberstadiensis, bonus Disputator, victus fuit à Gerharda Hudesheimio, bono Oratore. II. Proscribitur à Carolo V. Causa fuit bellum inter Iohannem, Lauenburgicum Episcopum, & Henricum, Ducem Brunsvvicensem; unde hic Hessos & Misnos auxilio evocavit, qui discordes facti ob convitium Misnensium, dicentium, Leonem Hessorum, quem clypeô gestabant, esse Canem; unde Hessi indignabundi discesserunt. Episcopus à Carolo V. proscriptus. Sed Hildesheimii bannum irriserunt, quod Germanicè acht vocatur, dicentes, acht und aber acht Digitized by Google sera sind. Sechzehen. Unde Henricus Brunsvvicensis exsecutor constitutus Episcopatui multas arces & territoria eripuit. ABBATIATUS. Abbatiatus sunt vel Singulares, vel Collegiales. Ta distinguntur, quòd alii Singula Suffragia in Collegiô Principum habent: alii Collegialia & Conjuncta. Singulares sunt Fulda, Kempten, Sangalla, Elvvangen, Berchtesgaden, Corbela, Pruymen, Stabelo. Et hae Abbatiae vocantur Gefurstete Abteyen. FULDA. Fuldensis praecedentiam Episcopo Hildesheimensi disputat.

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
