# Orbis politicus 19-3

Georg Horn, Orbis politicus, MEMORABILIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/19-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/19-3

Tandem Bagoas eunuchus, cùm sibi à trudelissimo hoc Rege metueret, veneno eum necavit; demortui cadaver felibus lacerandum objecit, & ex ossibus ejus manubria gladiorum ac cultrorum fecit, ut, qui vivus perpetuâ caede hominum delectatus fuerat, ultra mortem quoque saevire posset. Ei in regno suffectus est filius. A. M. 3666. Arses vel Arsames, sed & ipse, cùm triennium regnâsset, nullâ re memorabili gestâ, ab eodem Bagoâ veneno sublatus fuit. Ita regiâ familiâ Darii Hystaspis apud Persas exstinctâ, regnum translatum fuit ad Darium Codomannum. A. M. 3668. DARIUS Codomannus, Persarum Rex, quem Alexander Magnus tribus praeliis superatum, imperio Bessus, satrapa, vitâ spoliavit.

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
