Latin
HILDESHEIM
Georg Horn, Orbis politicus 20-2
Unproofread scanNot analysed yet
Bbas Fuldensis est Cancellarius ImpePratricis, ac eô titulô praetendit praecedentiam pro Episcopo Hildesheimensi, ac proximum à Moguntino locum occupare vult. 2. A. 1063. Cum Henricus IV. Imp. Goslariae Curiam celebraret, Abbas Fuldensis proximum Moguntino locum occupavit per vim repulso Hildesiano. Hic suos arma capere jussit: idem facere Fuldensis. Ita horribilis caedes exorta, ut sanguis ex foribus templi efflueret. Fuldensis postea caedis damnatus, &magnâ parte bonorum multatus fuit. Idem Coloniensi de digniore sede litem movet. A. 1184. Cùm Fridericus I. Curiam haberet Moguntiae, Abbas Fuldensis praetendebat, sibi deberi sedem ad sinistrum latus Imperatoris, quod occupaverat Coloniensis. Cumque res ad arma &caedem spectaret, Imperator pro Coloniensi sententiam dixit, salvô tamen jure Fuldensis. Eft Primas omnium Abbatum. Non Germaniae solùm, sed &Galliae? unde in Comitiis sedet ad pedes Imperatoris, ejusque Cancellarius est.