# Orbis politicus 20-3

Georg Horn, Orbis politicus, MEMORABILIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/20-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/20-3

Cumque asperè & acerbè tractarentur, unum, quos docebant, puerorum trucidârunt, & coctum Cyaxari pro ferinâ apposuerunt, quô facinore patratô, ad Hallyatten, Lydorum Regem, transfugerunt: unde Bellum inter Medos & Eydos quinquennale, quos tandem, cùm jam utraque in procinctu ad praelium acies staret, conspecta Solis eclipsis, die noctescente, ita perterruit, ut pacem inirent. Reliqui Scytharum in antiquam Patriam reversi, cùm à servis suis bello exciperentur, armisque parum contra eos proficerent, tandem sumtis flagellis, eos veluti mancipia sua iterum potestati subjecerunt. Hujus Sercilis bell hodieque memoria apud Moscovitas su perest. MEDORUM. E Indorum vetustis rebus nihil ferè constat, nisi quòd Staurobatis, Regis Indorum, qui contra Semiramidem bellum gessit, mentio apud Diodorum Siculum. Postea usque ad Alexandri Magni aetatem inaccessa Persis pariter ac Graecis, adeoque incognita mansit India.

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
