Latin
AFRICA
Georg Horn, Orbis politicus 20-4
Unproofread scanNot analysed yet
CUROPA partium orbis minima, sed cultissima, Longituunem habet inter Hispaniae Promontorium S. Vincentii, &Russiae Fluvium Chis, milliarium Germanicorem 900. Latitudinem à Taenaro, Peloponnesi promontorio, ad Norihen Schrickfinniae, milliarium 550. ISLANDIA, extrema Europae Insula, Longitudine 140. milliarium, Latitudine 65. tota nontosa est, frigida, atque glacialis. Montes tres habet, perpetuis flagrantes ignibus, Heclam, montem crucis, &Helgam. De monte Hecla mirabilia narrant, &vulgus putat ibi Januam sive Ostium inferni esse. Per octo continuos menses Insula glacialibus montibus undique obsessa est: Pascua uberrima &supra fidem caeterarum regionum sunt.