# Orbis politicus 20

Georg Horn, Orbis politicus, DE IMPERIIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/20

XVI. Duraturum est Imperium Germanicum ad finem usque mundi. Quanquam multorum exstent Prophetiae, vel potius ex perturbato cerebro nata vaticinia de ruinâ & interitu Imperii Rom-German. ea tamen omnia hactenus non nisi falsa & conficta deprehenduntur. Indubitatus nonbis est Propheta DANIEL, qui clarissimè tradit, Quartum Imperium, quod esse RomanoGermanicum nemo Historiarum peritus dubitare potest, duraturum usque ad finem mundi. Sed quia de futuris non judicat Politica, ideo omnia haec divinae providentiae sunt relinquenda. XVII. Sub CAROLO V. Imperat. Germania in duas Factiones Romano Catholicos & Protestantes fuit scissaCausa praecipua fuit clandestinum odium, quo plerique Germani Curiam Romanam propter intolerabiles extorsiones & ludibria persequebantur. Eo enim res redactae erant, ut si Papa jussisset Germanis comedere foenum, id plebs rudis vel etiam sapientes fecissent. Occasio fuerunt Indulgentiae, quas quidam Monachus nomine Johannes Tetzelnus per Germaniam venditabat tanta cum impietate, ut diceret, etiamsi quis Virgini Mariae stuprum iniulisset, se peccatum data pecunia remittere posse.

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
