Latin
MEMORABILIA
Georg Horn, Orbis politicus 21-3
Unproofread scanNot analysed yet
MEMORABILIA GRAECORUM. JOsteri Herculis, dicti Heraclidae, PeloAponnesum recuperarunt, eamque in varia regna, nimirum Spartanum, Corinthium, Messentum, &alia divisêre. Codrus, ultimus Rex Atheniensium, se in bello pro patriâ devovit, &castra hostium mutato habitu ingressus, rixisque cum milite motis, ab eô confossus, victoriam suis peperit. In eo desiit Regnum Atheniensium; quia in posterum non Reges, sed Principes sibi praefecerunt. Paulò pòst secuta fuit Migratio Jonica. Quippe magna Atticae juventutis multitudo, Ducibus Godri filio, aliisque, in Asiam trajecêre, ac littoribus illius occupatis, claras Urbes, Ephesum, Miletum, Smyriam, aliasque condiderunt, ac totam regionem Jouium appellarunt. A. M. 3205. coepit bellum Messentum inter Messenios &Spartanos, quod inter omnia Graecorum antiquissima, maximè memorabile est, multisque casibus illustre: Messenis tandem victi desertâ regione campestri, se in altissimum montem Ithamen recepêre, ibique diuturnam obsidionem sustinuêre. Cumque oraculum virginem immolandam iis praecepisset, reliquis abnuentibus, Aristodemus Rex filiam suam obtulit, ac suâ manu interfecit. Cumque obsidio diuturna esset, Spartani Juvenes quosdam prolis gratiâ Spartam miserunt, ex quorum cum ipsorum uxoribus concubitu nati fuerunt illi, quos Parthenios vocarunt, id est, illegitima soboles, à quibus celeberrima Italiae urbs Tarentum condita fuit. Tandem anno belli 20.