# Orbis politicus 22-4

Georg Horn, Orbis politicus, AFRICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/22-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/22-4

Framenti parum ferax: sed pascuis uberrima. Equos praestantissimos alit, & qui apud exteros in pretio habentur. INCOLAE. Irlandi corpore agili, cursu velocissimi, animo audacissimi, moribus tàm contrariis, ut proverbio dicatur, Eono Hiberno non posse inveniri meliorem, nec malo d c iorem. In universum pigritiam atque orium supra omnia sua vitia amant, adeò ut omissa agriculturâ ne corpus quidem contra imbres, nives aut aëris inclementiam tuen curae habeant. Omnis ipsorum voluptas atque vita in Latrocinio consistit, de die somno & ebrietati indulgent, nectem in praedis agendis consumunt, & dedecus apud eos haletur, si quis noctem somno impercat. Lst. itus ex vili lana, capite semper intecto, nisi quando in praelium prodeunt. Belli andissima Gens. Suos ad praelium non tubi vel tympano, sed utriculo animant: hostes non ante occisos putant, quàm caput illis amputarmt. Ipsi adeò vitae tenaces, ut quanquam pluribus contrucidati vulneribus atque affecti pro mortuis habeantur, repentè vuluevulnera comprimentes cursu velocissimo sese iterum in fugam conjiciant; hinc mos fluxit capita illis amputandi.

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
