# Orbis politicus 22

Georg Horn, Orbis politicus, DE IMPERIIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/22

Sed hae duae factiones post diuturnas altercationes tandem coaluerunt pace Monasteriensi in unum nomen Confeßionis Augustanae: ita quidem, ut hodie discrimen nullum Politicum amplius inter eos supersit, & spes quoque praebeatur fraenum aliquod impositum iri calamo & ori Pastorum ac Professorum, ne sese mutuo condemnent, sed tolerent, ac amicè controversias inter se disputent. XVIII. Ex hoc dißidio nata sunt duo Bella maxima Smalcaldicum & Bohemo-Suecicum. Bellum Smalcaldicum ita dictum à foedere, quod Protestantes Smalcaldiae in Hassia iniverant; coepit ac finitum est anno 1547. Omnes enim Protestantes in potestatatem Caroli V. pervenerunt, inprimis ipse Elector Saxoniae Iohannes FRIDERICUS captus in praelio apud Mulbergam, & Philippus Hassiae Landgravius, qui spontanea deditione captivum se Caesari stitit; sed contra datam fidem in carcere detentus fuit. Ita actum videbatur de causa Protestantium, nisi Mauritius novus Saxoniae Elector repente & ex improviso Caesarem oppressisset, ac ipsi omnes de GerAA, Cogi mania victorias momento oculi extorsisset. Ita successit pax Passactensis. A. C. 1552. qua Protestantes plenam sibi libertatem ac exemtionem à jugo Papali pacti sunt. Ita tranquillitas in Germania usque ad ann. 1618.

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
