# Orbis politicus 24

Georg Horn, Orbis politicus, II. DE IMPERIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/24

Imperium Turcicum supremum suum fastigium attigit. §. 2. Quanta hujus Imperii sit Magnitudo, exinde patet, quod tres orbis partes, Europam, Asiam & Africam continua serie complectitur, & à Danubio ad Tigrim, à Lybia ad Rußiam usque extenditur. In tam vasto Imperio non nisi quatuor amplissimae urbes reperiuntur, & in quibus nervus totius Imperii Turcici consistit, Constantinopolis Thraciae sive Romaniae, Aleppo Syriae, Alcahira Aegypti & Bagdad Babyloniae. additur & quinta Damascus Syriae. §. 3. Habet sibi Turca etiam obnoxias (1) Reges Tartarorum Precopensium, in Europa, & Fez ac Maroco in Africa. (2) Principes Arabum, Georgianorum, Moldadiae allaahi. chiae & Transsyloaniae. §. 4 Praecipua quae ad nidis, bitum Turcarum spectant haec sunt Sins. 15 ipsis dextra habetur dignior: gum videbnt albâ tiarâ sive tu ipando, & qui ex Buriritietis familia originem se trahere jac, utuntur ciridi. Atque hoc signo distinguunturà Persis. A, qui rubro capitis tegmine utuntur. Si quis Turca caligas virides gestet, capite plectitur: indignum judicant eo colore pudenda obtegere, quo Muhammed caput contexerit. Ergò in contemtum Persarum plerumque utuntur caligis rubris, sicut Persae in odium Turcarum caligas ex albo colore.

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
