Latin
II. DE IMPERIO
Georg Horn, Orbis politicus 25
Unproofread scanNot analysed yet
Honorem exhibituri suo Imperatori non solent caput nudare, ut Europaei, sed manu pectori admota se incurvare. Soli Tartari Precopenses Principem suum nudato capite venerantur. Aedificia privata per totam Turciam sunt tenuia, &plerumque ex ligno constructa: Publica, veluti templa, balnea &publica diversoria, quae vocantur Caravansarai, magnificentissima sunt. II. Imperium Turcarum est Despoticum, sive planè absolutum. §. 1. Imperator Turcarum est absolutus Dominus, &omnes ejus subditi sunt pura mancipia, quorum vita opes atque fortunae omnes sunt Imperatoris, qui eas pro lubitu invadere, &in quemcunque vult, transferre potest. §. 2. Hoc Imperium ita gubernatur. Caput ejus est ipse Imperator; proximum ab Imperatore locum obtinent illi, qui vocantur Vezrri, quorum plerumque sunt plures, inter quos loco ac dignitate primus supremam post Imperatorem potestatem obtinet, &ab hoc primo Vegerio totum Imperium guberiatur, ac is omnia Imperii onera, tanquam Atlas coelum, solus sustinet, praecipue quae ad pacem ac bellum spectant. Secundus Vezirius apellatur lingua Turcica Kaimachan hoc est Vicarius supremi Vezirii. Nemo potest fieri vexirius, nisi prius fuerit. Bassa.