# Orbis politicus 25-2

Georg Horn, Orbis politicus, SANGALLA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/25-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/25-2

Religioni. Sleid. lib. 7. Si tamen solius officii Politici respectus habeatur, possunt, sed cautè & cum protestatione, interesse. Carpz, c. II. sect. 7. Protestantes possunt Episcopatûs, aliaque bona Ecclesiastica, in suis territoriis sita reformare. Secundum Axioma: Cujus est regio, ejusdem etiam est Religio. Carpz. c. 3. Protestantes possunt se contra Caesarem defendere Quod factum in bello Smalcaldico, cujus defensionem vide apud Hortlederum & Goldastum, & in bello SGeco-Germanico. Protestantes mittunt auxilia Gallis & Belgis EGangelicis. Anno 1587. miserunt Exercitum 20000. peditum & 8000. Equit. sub Fabiano à Dohnâ in Galliam. Thuan. l. 87. In Belgium sub Iob. Casimiro aliquoties. Protestantes sunt Lutherani & Reformati. Inter hos discordia atrox jam fuit non tantùm Theologica, sed & Politica, quòd multi Reformatos à pace Religionis excludere, & Germaniâ proscribere vellent. Unde atroces illi tumultus Lipsia & Brunsopici An. 1593. & Augustae in comitiis contra Frideric. III. Elect. Palat. 1560. Fridericum. IV. 1590. Lis Politica sopita fuit pace Monasteriensi art. 7. De Theologicâ sopiendâ hodieque tractant Principes & Theologi.

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
