Latin
MEMORABILIA
Georg Horn, Orbis politicus 25-3
Unproofread scanNot analysed yet
Sybaritae effoeminatissimi propter nimias opes fuerunt, unde adagium: Sybarita per plateas, quô de illis utimur, qui in publico ambulantes jactatione brachiorum integram ferè plateam occupant, &nulli de viâ decedunt. Iidem Sybaritae equos suos saltate consvefecerant, id quòd ipsis exitio fuit. Nam in praelium progressi, cùm tubae concinerent, equi saltare coeperunt, ac totâ conturbatâ acie, facilem viam hostibus conciliârunt. A. M. 3483. Democedes, Crotoniata Medicus à Persis captus, cùm Darium &Athos. sana uxorem ejus curâsset, ut bellum Graecis inferret, subdolè, laudatâ mulierum elegantiâ, persvasit. Missi igitur à Dario per universam Graeciam exploratores, &cum illis Democedes Medicus, qui Crotonam reversus, ibi Milonis athletae filiam uxorem duxit. A. M. 3503. Athenienses Jonibus viginti naves auxilio contra Persas miserunt, quae omnium deinceps bellorum inter Graecos &Persas origo fuerunt. A. M. 3514. Athenienses Duce Miltiade Persas in campo Marathonio magno praelio superant. A. M. 3524. Graeci maximis praeliis ad Thermopylas, Artemisium, ad Salaminam,