# Orbis politicus 26-4

Georg Horn, Orbis politicus, AFRICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/26-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/26-4

Religionibus nulla gens adeò exagitatur, in quibus nihil mediocre possunt. Suas pro Oraculis opiniones habent, & illas summa pertinatia defendunt. Hinc una saepè familia in complures divisa sectas, multum inter se doctrina moribusque diversas. Quae insania ab aliquot retro annis in immensum crevit, adeò ut Sectarum numerus vix numerari queat, quae omnes uno nomine Ladependentes appellantur. DIVISIO. Regnum Angliae in tres partes dividitur, in Angliam, Walliam, & oppidum Barbijt ad Tuedam. comeratus, sive Provincias in universum L. complectitur, quarum XIII. ad Walliam pertinent: praecipuae sunt, Kont ubi Kanterburte, sedes Archiepiscopalis, & Rochester, sive Rosta. Middelsex ubi Londinum regni metropolis. Essex, ubi Kolchestria, Suffolcia, suicum. Norfolcia, ubi Nordo bicum. SusEussexia, ubi Cicester. Notthhumbria, ubi No Gocastrum, Somersetia, ubi Bris oli, Salopia, ubi Schrovvsbury, Devonia, ubi Exomexam sive Excester. Reliquae Provinciae urbes habent, iisdem nominibus nuncupatas: Eboracum sive Vorck, Lancastria, Cestria, Darbya, Nottinghamia, Lincolnia, Lecest. 2., Worcestria, Glocestria, Vinionia, sive Wincestria, Dorcestria. Academiae duae celeberrimae. Oxontum sive Oxtord, & Kantabrigia sive Gambridge.

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
