# Orbis politicus 26-5

Georg Horn, Orbis politicus, AMERICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/26-5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/26-5

Quito, inde Rio Bambae, Cuenza, Loxa, Ramora, Jaen. S. Jago de Quala quia, Puerto Vejo, S. Michael de Pivra, Pieca, Valadolid. Lima, sive de los Reyes. In hac metropolis Lima, sive civitas de los Rejes, id est Civitas Regum, Academia illustris, ubi amplius mille studiosi, Collegia tria, Doctores ducenti: Deinde Cusco, priscorum Provinciae Regum, quos antea Incas vocabant, sedes, & totius quondam Imperii Metropolis, sita in Mediterraneis admirabili structurâ, cui nuspiam similis in toto orbe reperiebatur. Ab eam quatuor viae per totum Imperium Incarum decurrebant, ex lapide stupendo artificio structae. Sed omnia haec Romanis longè praeferenda operibus. Hispanorum furor ante seculum circiter auri cupidine destruxit, ut nunc nisi vasta rudera, & immensae molis saxa reperiantur. Hodiè Academiam habet, in quâ collegia duo, studiosi circiter sexcenit. Aliae urbes sunt Ti axillo, Chamanga, S. Francisco de la Vittoria, Arequipi, Carnetta sive Guacio, Leon de Guanuco, Vulver de, Arnedo, Caxamalca. De losCharcas sive de la Plata. Haec complectitur Provincias, S.

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
