# Orbis politicus 27

Georg Horn, Orbis politicus, II. DE IMPERIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/27

Turcae semper aliquod bellum alunt, non tam Imperii propagandi ergò, quam ut suos ab otio & seditionibus abstrahant, ac disciplinam militarem conservent. §. 3. Abstinentia à vino introducta est lege Muhammedis, & nititur ratione physicâ, quia cum Turcae praesertim Asiatici, & Africani obtineant calidissimas regiones, in quibus generosissima vina proveniunt, quae facilè enervant viros militares: Hinc perpetua abstinentia sancita fuit, ac per totum Imperium Turcarum vineta sunt excisa ac desollata, nisi quantum Christiani adhuc superstites colunt. Sed haec lex parum religiosè nunc observatur à Turcis, qui ubicunque possunt, clam se ingurgitant vino, & deprehensi in facinore graves poenas luunt. §. 4. Praecipua securitas Imperii Turcid consistit in caede fratrum. Novus enim Imperator initium imperii facit à strangulatione omnium suorum fratrum, non odio aliquo, sed quod aliter non possit consuli unitati & concordiae Imperii Turcici, quod à pluribus IV. Mifacilè distraheretur. IV. Militia Turcica consistit in Janizaris & Spahis. §. 1.

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
