Latin
II. DE REGNO GALLIAE
Georg Horn, Orbis politicus 28-2
Unproofread scanNot analysed yet
Sed in ipso facinore deprehensi suis cadaveribus portas Antvverpienses, &plateas, &fossas impleverunt mille quingentis &lius Gallorum ad unam portam occisis. Ipse Dux Alensonius in extremas miserias conjectus, populus Belgarum odio erga Gallos incensus, ut etiam cibos Principi negaret; ita quidem, ut crudis rapis vesci coactus fuerit. Atque ita denuò Galli amiserunt pulcherrimam occasionem conjungendi cum suô Regnô Provincias Burgundicas. Et quanquam Princeps Auriacus summo studio niteretur conciliare Ducem Alensonium cum Ordinibus, nihil tùm effici potuit animis populi antiquis odiis inter Burgundos &Gallos inflammatis; ac ipse Alensonius, paulò pòst ex moerore animi defunctus, finem his consiliis imposuit. XV. Libertas Religionis Reformatae praecipuum Regni Galliae munimentum est §. 1. Hanc libertatem sibi armis pepererunt Reformati Anno 1560. Sed quia toties promissa ipsis servata non fuerunt, hinc tanquam fidei pignora praecipuas &munitissimas Urbes occupârunt, quas inter caput erat Rupella. Hanc libertatem Religionis confirmavit Henricus IV. edicto Nannetensi, quo Reformatos in omnibus pares esse voluit Catholicis, ac iisdem privilegiis ac immunitatibus frui. ga.